- PROETIDES
- PROETIDESProeti Argivorum Regis filiae, quae cum formâ essens praestantissimâ, se Iunoni ausae sunt praeferre. Quare irata Dea, talemiis immisit furorem, ut vaccas se esse arbitrarentur, ut in silvas confugerent, postea autem hellaborô sanatae a Melampode dicuntur. Virg. in Sileno, Ecl. 6. v. 48.Proetides implerum salsis mugitibus agros.Ovid. Met. l. 15. v. 522.Clitorio quicumque sitim de fonte levârit,Vina fugit; gaudetque meris abstemius undis,Seu vis est in aquâ calido contraria vino;Sive, quod indigenae memorant, Amithaone natusProetidas, attonitas postquam per carmen et herbasEripuit furiis; purgamina mentis in illasMisit aquas, odiumque meri permamsit in illis.Quidam, inquit de la Cerda, has Proetidas tres faciunt, Lysippen, Hipponoen, Cyrianassam. Alii duas, Elegen, Caelenen. Proetus pater fuit, rex Argivorum. Matrem faciunt Sthenoboeam; Homerus Antiam, Il. ζ. Est apud Vitruvium, l. 8. c. 3. elegans epigramma, quod inscriptum erat in lapide, apud eum fontem, ubi Melampus sacrificiis purgavit rabiem filiarum Proeti. Eudoxus apud Stephan fontem hunc in Azania constituit, additque Melampodem in eum ἀποκαθάρματα ἐμβαλεῖν, quibus Proetidas expiaverat; cui fonti hanc dat virtutem, ut gustantes illius aquam, ncqueant deinceps vel odotem vini tolerare. Clem. l. 7. Strom. c. 3. adducit, quibus rebus Proetides fuerint expiatae a furore, nimirum taedâ, scillâ, sulfure, bitumine. Adiungit Hervetus Aelianum, qui caprinô lacte; et Plinium, qui nigrô helleborô. Lege Politian. Miscell. c. 50. ubi late de Proetidibus. Nic. Lloydius. Consenrit de lactecaprino Plin. l. 25. c. 5. inquiens: Melampodis Fama divinationibus cognita est. Abhot appellatur unum ellebori genus Melampodium. Aliqui Pastorem eôdem nomine invenisse tradunt, capras purgarss pastô illô anim advertentem, datôque lacte earum sanâsse Proetidas furentes. Unde morbô λυκανθρωπίας (quô nomine intelligenda ea melancholiae species, cum quis non solum in lupum, sed etiam in vaccam, vel aliud conversum se putat) Medicinam a lacte caprarum esse, annotavit Gerh. Ioh. Voss. de orig. et pragress. Idolol. l. 3. c. 68.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.